Arcana Coelestia (Elliott) n. 885

Previous Number Next Number See English 

885. Quod" 'folium' significet verum, constat passim a Verbo, ubi homo comparatur arbori, seu appellatur arbor; ibi 'fructus' significant bonum charitatis, et 'folium' verum inde; similiter etiam se habent; ut apud Ezechielem, Juxta fluvium ascendit super ripa ejus hinc et illinc omnis arbor cibi, cujus non decidit folium, nec consumitur fructus, in menses suos renascitur; quia aquae ejus e Sanctuario ipsae exeuntes; et erit fructus ejus in cibum, et folium ejus in medicinam, xlvii 12; Apoc. xxii 2;

ibi 'arbor' pro homine Ecclesiae in quo regnum Domini, 'fructus' pro bono amoris et charitatis, 'folium' pro veris inde, quae ad instructionem generis humani et ejus regenerationem inserviunt, quare folium dicitur esse 'in medicinam': apud eundem, Nonne radices ejus evellet et fructum ejus succidet: et exarescet? omnia decerpta (folia) germinis ejus arescet, xvii 9;

ibi de vite, seu de Ecclesia, vastata, cujus bonum quod est 'fructus,, et 'decerptum germinis' quod est verum, ita arescit: apud Jeremiam, Benedictus vir qui confidit in Jehovah;... erit sicut arbor plantata juxta aquas;... erit folium ejus viride, in anno caritatis {1} non erit sollicitus; et non recedet a faciendo fructum, xvii 7, 8;

'folium viride' pro vero fidei, ita pro ipsa fide quae ex charitate; similiter apud Davidem, Ps. i 3: apud eundem prophetam, Non uvae in vite, nec ficus in ficu, et folium decidit, viii 13, 'uvae in vite' pro bono spirituali, 'ficus in ficu' pro bono naturali, 'folium' pro vero, quod ita decidit; pariter Esai. xxxiv 4. Similia intellecta sunt per 'ficum' quam Jesus vidit et ubi nihil invenit praeter 'folia,' quare arefacta, Matth. xxi 20; Mar. xi 13, 14; erat Ecclesia Judaica in specie per 'ficum' hic intellecta, apud quam nihil boni naturalis amplius; sed doctrinale fidei seu verum quod apud eam conservatum, est 'folium'; Ecclesia vastata talis est quod sciat verum sed non vult intelligere; similes sunt qui dicant se scire verum, seu quae fidei sunt, et nihil boni charitatis habent; sunt modo 'folia ficus,' et arescunt. @1 Sch. has siccitatis, which S. copies in A.E. 451; but Heb. [ ] (batsoreth) = restraint, scarcity.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church