8847. Quidam spiritus ex alia tellure apud me fuit (erat ex tellure Jovis), is sollicite petiit ut intercederem pro eo ut venire posset in caelum; dicebat quod non sciat quod malum egerit, solum quod increpaverit incolas illius telluris; adjecit quod postquam increpavit, illos instruxerit; {1}applicuit se ad latas meum sinistrum sub ulna, et loquebatur {2} quasi bifide; is etiam potuit miserationem movere; sed non aliud potui {3} respondere quam quod nihil opis ferre possim, et quod id unice Domini sit, nec intercedere, quia non scio num utile vel non, {4}at si dignus quod posset sperare; {5} tunc remissus est inter spiritus probos qui ex sua tellure; {6}sed ii dicebant quod non posset esse in eorum consortio quia non talis; at quia usque ex intenso desiderio flagitabat ut intromitteretur in caelum, missus est in societatem proborum spirituum hujus telluris; verum etiam hi dicebant quod cum illis non esse possit; erat etiam nigri coloris in luce caeli, verum dixit ipse quod non esset coloris nigri sed murrhini. [2] {7}Dicebatur mihi quod tales sint principio qui dein recipiuntur inter illos qui constituunt provinciam vesicularum seminalium; in vesiculis enim illis colligitur semen, ac {8}circuminduitur materia conveniente, apta ad conservandum ne dissipetur, et quae exui potest in cervice uteri, ut sic, quod intus reservatum est, inservint conceptioni, hoc est, (x)impraegnationi ovuli; inde quoque seminali illi materiae est conatus et quasi flagrans desiderium se (x)exuendi, et relinquendi semen ut praestet usum; simile quid etiam apparuit apud illum spiritum; is venit adhuc ad me, sed in vestitu vili, et dicebat iterum quod arderet venire in caelum, et quod nunc apperciperet se talem esse; at dicere ei dabatur quod forte id indicium sit quod brevi recipiatur; dicebatur tunc ei ab angelis ut rejiceret vestem, is ex desiderio tam cito illam rejiciebat ut vix aliquid citius; per quod repraesentabatur qualia illorum desideria sunt qui in provincia cui vesiculae seminales correspondent. @1 applicabat$ @2 i tunc$ @3 i ei$ @4 et$ @5 i sed$ @6 at hi$ @7 mihi dictum$ @8 induitur$