Arcana Coelestia (Elliott) n. 8838

Previous Number Next Number See English 

8838. `Et sanctifica eum': quod significet quod sic ex Divino arceantur, constat ex significatione `sanctificare' quod sit obvelare interiora ut externa in sancto appareant, de qua n. 8788, 8806, {1}ita quoque arceri a Divino ne laedantur, nam nisi obvelarentur, penetraret Divinum et destrueret; praesentia enim Divini est sicut ignis consumens illis qui non obvelati sunt; inde est quod etiam angeli obvelentur nube, n. 6849; ex his constare potest quid intelligitur per obvelari; quod hoc significetur per `sanctificari,' est quia cum obvelati {2}apparent in sancto, nam tunc (t)potest Divinum influere et sistere ibi statum boni et formam veri, quod absque obvelatione non fieri potest. @1 inde$ @2 appareant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church