Arcana Coelestia (Elliott) n. 8834

Previous Number Next Number See English 

8834. `Et dixit Moscheh ad Jehovam': quod significet cogitationem veri a Divino, constat ex significatione `dicere' cum ex vero a Divino, quod repraesentatur per `Moschen' quod sit cogitatio, ut quoque n. 3395, 7107, 7244, 7937; dicitur cogitatio veri a Divino, ac intelligitur cogitatio apud illum qui verum a Divino repraesentat; causa quod ita dicatur, est etiam quia verum apud hominem cogitat, et homo apud quem cogitatio est, per verum; nam Dominus influit per bonum in verum et sic dat vitam homini; haec vita apparet in homine {1}sicut ejus, sed est Domini in vero ex bono apud illum; quia ita est, {2}angeli ita loquuntur, nam tribuunt cogitationem vero ex bono abstracte a persona, et sic simul percipiunt unde cogitatio veri; ex his patet qualis loquela est angelica, et quod sit loquela sapientiae. @1 cum tamen$ @2 angeli cum inter se loquuntur tribuunt cogitationem vero ex bono abstracte a persona, quia simul sic percipiunt unde id, quod nempe a Domino, et non a persona; quod talis loquela sit loquela sapientiae, ex nunc dictis, patet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church