8832. `Et etiam sacerdotes accedentes ad Jehovam sanctificabunt se': quod significet illos qui in bono spirituali, in quo Divinum, quod obtegendi, constat ex significatione `sacerdotum' quod sit bonum, de qua n. 1728, 2015 fin., 6148, hic bonum spirituale, quia per `filios Israelis' quorum sacerdotes erant, {1}repraesentabantur illi qui ab Ecclesia spirituali, ita qui in bono per verum, et in vero ex bono, n. (x)7957, 8234; ex significatione `accedere ad Jehovam' cum de sacerdotibus, per quos significatur bonum, quod sit in quo Divinum; et ex significatione `sanctificari' quod sit obtegi quoad interiora, de qua n. 8788, 8806. @1 repraesentantur$