Arcana Coelestia (Elliott) n. 8814

Previous Number Next Number See English 

8814. `Et nubes gravis super monte': quod significet statum Divinum respective ad illos qui recepturi, constat ex significatione `nubis' quod sit verum accommodatum illis qui recepturi, ita Verbum in littera, de qua n. 8443, 8781, hic verum Divinum accommodatum {1}populo ex Jacobo, qui quia in magnis tenebris {2}erat quoad vera Divina, ideo dicitur `nubes gravis,' (c)ac supra `{3}densitate nubis,' {4}vers. 9, ac infra `fumus ignis sicut fumus fornacis,' vers. 18; in quantis tenebris fuerint, constare potest ex illis quae supra de illa gente n. 8788 memorata sunt; et quoque ex eo quod illis non revelata sint quae interni hominis sunt sed solum quae externi, nam interna non capiebant nec capere volebant, quia {5}contraria erant illorum amoribus, qui erant ut omnium supremi in mundo essent, et quoque omnium opulentissimi, et quod omnes gentes alibi sicut nihili respective ad illos essent; ubi hi amores sunt, ibi amores caelestes non recipi possunt, nam hi exstinguuntur et suffocantur ab illis; haec causa est quod Jehovah, hoc est, Dominus, apparuerit (x)illis in densa et gravi nube; similiter sicut se habet in altera vita, qui in falsis ex malo sunt, illi circumfusi sunt nube densa et nigra secundum falsitatum quale et quantum; hoc apparet cuivis ibi ad {7}oculos, et usque tamen sol ibi continue lucet; de his videantur quae prius n. 6832, 8137, 8138; in genere, Divinum in altera vita apparet {8}cuivis secundum quale fidei et amoris ejus. @1 filiis Israelis$ @2 erant$ @3 densitas IT$ @4 Before densitate$ @5 After 8788$ @6 opposita$ @7 oculum$ @8 unicuivis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church