Arcana Coelestia (Elliott) n. 8812

Previous Number Next Number See English 

8812. `In fieri mane': quod significet statum cum in bono, constat ex significatione `mane' quod sit status boni amoris, de qua n. 8426. Ex his, quod Jehovah, hoc est, Dominus, descenderit super monte Sinai die tertio, et quoque in illius diei mane, manifeste patet quod hoc repraesentativum fuerit alicujus rei Divinae in caelo quae non alicui potest innotescere quam ex correspondentia talium quae existunt in naturali mundo cum illis quae in spirituali, ac inde significatione; ut hic quid `mane' et quid `dies tertius'; quod `dies tertius' sit finis status prioris, est quia per `tres' significatur plenum a principio ad finem, n. 8790; et quod `mane' sit status boni amoris, est quia sol, {1}qui in altera vita dat lucem angelis et universo caelo, est Dominus, et ignis ibi est Divinus Ipsius Amor, qui dat calorem {2}vitae omni vivo, et lux ibi est Divinum Verum quod illuminat omnes qui id recipiunt; prorsus aliter {3}quam sol mundi, cujus ignis est ignis et non amor, et inde lux est lux et non verum; [2] ex his constare potest quales effectus sunt ignis ut et lucis e sole mundi, et quales effectus sunt ignis et lucis e sole caeli, quod nempe ab illo {4}calor et lux absque vita, ab hoc autem calor et lux, cum vita {5}; haec, nempe quae a sole caeli proveniunt, ideo vocantur spiritualia, quia in se vitam habent, et illa quae ex sole mundi (d)sunt, vocantur naturalia, ac in se non vitam habent; vita quae in vivis in calore et {6}ex calore (x)appercipitur non est ex calore {7}solis mundi, sed est ex calore {7}solis caeli; hic calor cum influit in {8}calorem mundi, edit eum effectum, et {9}sentitur in corpore ut calor elementaris, sed est {10}calor vitalis in illo, qui originem ducit ex amore qui est calor e sole caeli; quod origo caloris vitae sit aliunde, et quod sit in amore (c)et secundum quantum et quale ejus, unusquisque potest scire si modo velit rite reflectere, praeter illos qui non agnoscunt aliquid internum in homine, et qui naturae ascribunt omnia. [3] Cum itaque calor ex sole caeli, qui est Dominus, est bonum amoris, et lux inde est verum fidei, constare potest quid significatur per `mane,' et quid per `meridiem,' per `vesperam,' et per `noctem' in altera vita, quod nempe sint status boni et veri seu amoris et fidei, `mane' status boni amoris, `meridies' status veri fidei, et `vespera et nox' illorum privatio, quae sunt ignorantia {11}et caecitas in illis quae fidei sunt, tum torpor et frigus in illis quae amoris caelestis sunt. [4] Praeterea se habet similiter cum sole caeli sicut cum sole mundi, quod immotus sit et non per aliquam (x)circumgyrationem faciat status illos, sed quod illa quae circum sunt illos faciant, sicut tellus circum solem {12}et simul circum axem suum; inde apparentiae sicut mutationes illae ex sole existerent, cum tamen non ex sole sed ex orbe circum illum; ita quoque in caelo, mutationes status ibi, quibus correspondent mane, meridies, vespera, nox, non existunt a sole ibi, nam sol semper emittit calorem et lucem, hoc est, bonum quod amoris et verum quod fidei, sed mutationes illae existunt apud (c)eos qui recipiunt, nempe apud angelos {13}et spiritus, qui per {14}statas vices secundum vitam nunc in mane sunt, hoc est, in bono amoris, nunc in meridie, hoc est, in vero fidei, nunc in vespera et nocte, hoc est, in umbra et (x)torpore quoad illa. [5] Quod res similiter se habeat in mundo sicut in caelo, cum differentia quod in mundo {15}sint status temporum qui ita succedunt, et in caelo status vitae, est causa quia omnia quae in mundo sunt ad imaginem (x)illorum quae in caelo creata sunt, nam naturalia ex spiritualibus existunt sicut effectus a suis causis; inde est correspondentia omnium in mundo cum illis quae in caelo, et inde universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini, n. 3483, 4939, 8211. @1 After vita$ @2 vitalem$ @3 ac$ @4 calor a, calor lux I$ @5 i, pariter lux$ @6 After appercipitur$ @7 e sole$ @8 illum$ @9 appercipitur$ @10 ex calore vitali$ @11 aut$ @12, per quod fit apparentia sicut ex sole mutationes$ @13 in coelis$ @14 Possibly status$ @15 sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church