Arcana Coelestia (Elliott) n. 8809

Previous Number Next Number See English 

8809. `{1}Ne accedatis ad mulierem': quod significet purificationem boni fidei, constat ex eo quod conjugia apud gentem Israeliticam essent impura, quia interiora eorum erant foeda; amor enim conjugialis descendit (c)ex conjugio boni et veri; quare illi qui quoad interiora non in bono et vero sunt, nec in conjugio puro esse possunt, et qui quoad interiora in malo et falso sunt, ut illa gens, in conjugio impuro sunt; inde est quod `non accedere ad mulierem' sit abstinere ab impuro; quod amor conjugialis descendat ex conjugio caelesti, quod est boni et veri, videatur n. 2727-2759, 2803, 3132, 4434, (x)4835, et quod apud populum ex Jacobo non aliquod conjugiale fuerit, ac ideo illis permissum plures uxores ducere, n. 3246. Quod autem concernit illos qui ab Ecclesia spirituali sunt, {2}et per filios Israelis hic repraesentantur, nec illi sunt in aliquo conjugiali priusquam apud illos verum implantatum est bono; antequam hoc fit, quidem conjugium est sed non purum, nam in interioribus non prius est conjugium boni et veri; inde est quod per `non accedere ad mulierem' in sensu interno {3}significetur purificari quoad bonum fidei; nam agitur in hoc capite de bono cui nondum verum implantatum est, et in sequentibus de implantatione. @1 Et nec A, Et ne IT, but cp p 166 line 3 and n. 8804. A deleted draft of n. 8809 also reads Ne$ @2 qui$ @3 sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church