8802. `In trahendo jobel': quod significet quibus perceptio communis boni caelestis, constat ex significatione `in trahendo jobel,' seu quod idem, `in audiendo sonum buccinae,' quod sit perceptio communis boni caelestis, per `audiri' enim significatur perceptio, n. 5017, 8361, et per `jobel' seu `sonum buccinae' significatur bonum caeleste; causa quod per `sonum buccinae' seu `jobel' significetur bonum caeleste, est quia instrumenta musica ex sonis {1}suis correspondeant affectionibus veri {2}aut boni, instrumenta chordacea affectionibus veri, et inflatoria affectionibus boni, n. 418-420, 4138, 8337; buccina quia erat instrumentum inflatorium et grandisonum, {3}correspondebat affectioni boni caelestis, quare etiam jubilaeum inde nominatum est, per quod repraesentatum est conjugium {4}boni et veri quod in intimo caelo {5}; inde nunc est quod per `in trahendo jobel' significetur quibus perceptio communis boni caelestis. 2 Per illos qui in perceptione communi boni caelestis (x)intelliguntur qui intermedii sunt inter regnum caeleste et regnum spirituale Domini, per quos ideo influxus, communicatio, et conjunctio fit, videatur mox supra n. 8787, 8796; his est extensio usque in societates caelestes, {6}quae significatur per quod illi ascendent in montem; intermedii illi repraesentantur per `Moschen,' n. 8787, et quoque per `Aharonem,' quibus datum est in montem ascendere, vers. 24 seq. Quid extensio in sphaeras societatum angelicarum, et quod talis sit extensio quale bonum cuivis, videatur supra n. 8794. Communis perceptio est apud illos qui in spirituali bono sunt, (c)et influxum communem {7}boni caeli superioris, hic caeli intimi, recipere possunt; tales {8} intelliguntur per illos qui ascendent montem `in audiendo jobel.' @1 illorum$ @2 et IT$ @3 correspondebat altered to correspondet$ @4 coeleste$ @5 i, hoc est, conjugium boni et veri ibi$ @6 quod$ @7 ex coelo superiori hic, ex coelo intimo, ubi coelestes$ @8 i sunt qui$