Arcana Coelestia (Elliott) n. 8794

Previous Number Next Number See English 

8794. `Et terminos ponas populo circumcirca': quod significet extensionem in caelum non ultra quam ad sphaeras spirituales boni, constat ex significatione `terminos ponere circumcirca' quod sit extensio sphaerae in caelum ad certos limites, qui sunt determinati bono cujusvis, et ex repraesentatione `filiorum Israelis,' qui hic sunt `populus,' quod sint qui in bono spirituali cui implantandum est verum; hic enim status boni illorum qui ab Ecclesia spirituali sunt, in hoc capite et in sequentibus describitur, n. 8753; inde est quod per `terminos ponas populo circumcirca' significetur extensio in caelum non ultra quam ad sphaeras spirituales boni. 2 Quid per extensionem in (x)caelum ad sphaeras spirituales boni intelligitur, non sciri ab aliquo quam per revelationem {1}potest; hoc ita se habet: omne bonum quod datur homini per regenerationem a Domino habet extensionem ad societates in caelo; extensio illa differt quoad quantum et quale apud unumquemvis; quoad quantum cum ad terminos remotiores, quoad quale cum magis ad interiora vel magis ad exteriora caeli; ipsum bonum apud hominem influit a Domino per societates caeli quae circumcirca, bonum absque influxu per societates non datur; sunt societates caeli in continua cohaerentia circumcirca, nec alicubi apparet discontinuum; similiter se habet cum omnibus et singulis quae sunt boni, et constituunt quale ejus; quapropter cum regeneratur homo, locupletatio boni non aliud est quam insinuatio in societates angelicas, et sic cum illis conjunctio, videatur etiam n. 4067, 4073, 4077, 6598-6613. 3 {2}Hoc quoque per vivam experientiam pluries (t)ostensum est; quandoque enim communicatio cum societatibus quibusdam ablatae sunt, et tunc tantum vitae et tale vitae remansit quantum et quale extensionis fuit in residuas societates; et cum plures societates ademptae sunt, tunc vita laboravit, et quasi exstingui coepit; unicuique angelo, spiritui, et homini, est sphaera spiritualis, et haec secundum extensionem ejus in societates; extensio illa non est in ipsas societates, sed {3}in sphaeras boni illorum; haec sunt arcana quae {4}ignota sunt homini sed in altera vita notissima; causa quod ignota sint homini, est quia homo hodie credit quod vita ei sit in ipso, et inde quod vivat absque consociatione cum spiritibus et angelis, ita absque conjunctione cum caelo; sed in hoc prorsus fallitur, omnis enim vita hominis est a Domino per societates. 4 Porro sciendum quod extensio vitae illorum qui ab Ecclesia spirituali sit ad sphaeras angelicas in caelo secundo, quod caelum spirituale vocatur, non autem ad caelum tertium ubi caelestes; causa est quia homo Ecclesiae spiritualis non recipere potest Divinum quale est in caelo intimo seu tertio ubi caelestes, solum ita communiter ut ad nullam illorum perceptionem veniat; causa est quia spirituales ne quidem ad primum limen boni in quo sunt caelestes, venire possunt, n. 2718, 3833, 6500, 8521; ex his patet quid intelligitur per extensionem in caelum non ultra quam ad sphaeras spirituales boni, quae significantur per quod `terminos ponas populo circumcirca,' tum quid intelligitur per sequentia. 5 Sciendum quoque est quod sicut illi qui in bono sunt extensionem habeant in societates {5}angelicas secundum boni illorum quale et quantum, ita illi qui in malo extensionem habent in societates infernales secundum mali illorum quale et quantum; et porro, quod unusquisque in altera vita inter illos veniat cum quibus communicaverat in vita corporis; amor ejus dominans id determinat, nam ille est (x)qui constituit sphaeram vitae cujusvis, et se extendit secundum quale suum et secundum quantum suum. @1 Before quam$ @2 quod etiam$ @3 ad$ @4 hactenus ignota sunt in mundo, sed in altera vita unicuique sunt cognita, homo enim$ @5 coelestes$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church