Arcana Coelestia (Elliott) n. 8792

Previous Number Next Number See English 

8792. `Descendet Jehovah ad oculos omnis populi': quod significet adventum Domini et tunc illustrationem, constat ex significatione `descendere' cum dicitur de Jehovah, hoc est, Domino, quod sit praesentia Ipsius per influxum, ita adventus; hic adventus Domini intelligitur per `descensum Jehovae ad oculos omnis populi'; apparitio Jehovae in specie externa fuit coram illo populo, {1}quia Ipsius praesentiam non aliter percipere potuit, internum enim ejus erat absque bono et vero in quibus Dominus apud alios praesens est, n. 8787; illustratio quae tunc {2}, significatur per `ad oculos omnis populi,' nam `oculus' {3}in sensu interno est intellectus, et inde visus oculi {4}est perceptio quae fidei, quae est ex luce caeli; inde ad oculos est illustratio; quod oculus {5}sit intellectus, et (x)ejus visus {4}perceptio quae fidei, videatur n. 4403-4421, 4523-4534. @1 qui It$ @2 i est$ @3 correspondet intellectui$ @4 perceptioni$ @5 correspondeat intellectui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church