8774. `Et posuit coram illis omnia verba illa': quod significet propositionem cum influxu, constat ex significatione `ponere coram illis verba' quod sit propositio; quod sit cum influxu, est quia per `loqui' cum a Divino, significatur influxus, ut supra n. 8772.