Arcana Coelestia (Elliott) n. 8754

Previous Number Next Number See English 

8754. Paucis hic dicetur de bono in quo vera implantanda sunt, quod hic significatur per `desertum Sinai'; quod homo qui regeneratur primum ducatur per verum a Domino, et postea per bonum, videatur n. (x)7923, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701; per verum ducitur homo qui regeneratur, ob causam ut possit venire ad bonum, hoc est, scire illud, ac dein velle illud, et demum agere illud; sed cum per verum ducitur ad bonum, primum venit ad bonum cui nondum {1}vera fidei implantata sunt, nam vera non prius implantari possunt quam cum in bono est; prius quidem sciuntur quia in memoria sunt, sed tunc non in bono sunt sed extra bonum; postea cum homo novam vitam {2}accipit, quam tunc primum accipit cum in bono est, tunc {3} implantantur vera fidei, ac in interno homine ineunt cum bono quasi conjugium; hoc bonum cui nondum implantata sunt vera fidei, sed usque dispositum ut recipi possint, intelligitur hic per `desertum Sinai.' {4}Non aliud bonum intelligitur quam bonum Christianum, de quo videatur n. 8635-8638. @1 implantata sunt vera$ @2 accepit$ @3 i primum$ @4 hic non$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church