8735. Porro instructus sum a spiritibus telluris Jovis, qui admodum diu apud me fuerunt, quod in illa tellure etiam sint qui se sanctos vocant, et imperant sub poena famulis suis, quos multiplicant, ut se dominos appellent; prohibent etiam illis ut adorent Dominum universi, dicentes quod {1}illi Domini mediatores sint, et quod supplicationes illorum ad Dominum universi allaturi sint; {2} Dominum Universi, Qui est Dominus noster, non vocant unicum Dominum, sicut reliqui, sed supremum Dominum; ex causa quia (t)etiam illi se dicunt (x)dominos. @1 ipsi$ @2 i hi$