8727. `Principes millenorum, principes centenorum, principes quinquagenorum, et principes decadum': quod significet primaria vera quae subordinata in ordine successivo vero immediate a Divino procedenti, constat ex illis quae supra n. 8712-8715, 8717, 8718, 8722, allata sunt.