Arcana Coelestia (Elliott) n. 8719

Previous Number Next Number See English 

8719. `Et devolve desuper te, et portent tecum': quod significet sic functiones et officia pro illis, constat ex significatione `devolvere desuper te' quod sit derivare etiam ad alios, et ex significatione `portare cum illo' quod sit adjumento esse; quod per ea verba significetur quod sic functiones et officia pro illis, est quia Dominus omnia et singula agit, {1}ex Se immediate, et mediate per caelum; quod mediate per caelum agat, non est quod illorum opis (x)indigeat, sed ut angelis ibi sint functiones et officia, ac inde vita et secundum officia et usus felicitas; inde est quod sit apparentia illis quod ex se agant, sed perceptio quod ex Domino; {2}haec significantur per quod Moscheh devolveret desuper se, et principes, qui judicarent res parvas, portarent cum illo. {3}Quod Dominus influat non solum immediate sed etiam mediate, nec modo in prima sed etiam in media et in ultima ordinis, videatur n. 6982, 6985, 6996, 7004, 7007. @1 et quod mediate per angelos in coelo, est ut illis sit$ @2 hoc significatur$ @3 The remainder of the in A stands at the end of n. 8718 but is marked for insertion here.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church