Arcana Coelestia (Elliott) n. 8717

Previous Number Next Number See English 

8717. `Et erit, omne verbum magnum {1}adducant ad te': quod significet quod omne a vero immediate a Divino, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit verum immediate a Divino, de qua n. 7010, 7382; quod omne ab illo, significatur per `omne verbum magnum {1}adducant ad illum'; (s)apparet ex sensu litterae, sicut omne adduceretur ad Divinum Verum, {2}sed quia omne a Domino per verum ab Ipso procedens venit, nam omne vitae est ab Ipso, idcirco in sensu interno non significatur ad illum sed ab illo; se habet hoc sicut de influxu, n. 3721, 5119, 5259, (m)5779, 6322,(n) ostensum est quod ille, nempe influxus, non {3}fiat ab exterioribus ad interiora, sed ab interioribus ad exteriora; causa est quia exteriora omnia sunt formata ad inserviendum interioribus, sicut causae instrumentales suis causis principalibus, et illae sunt causae mortuae absque his;(s) sciendum quod in sensu interno {4}res exponantur quales illae in se sunt, non quales apparent in sensu litterae; res in se est quod Dominus per 2 verum ab Ipso {5}procedens regat omnia usque ad {6} singularissima, non sicut rex in mundo, sed sicut Deus in caelo et universo; rex in mundo solum universalem curam habet, et ejus principes et officiarii particularem; aliter Deus, nam Deus videt omnia, et novit omnia {7}ab aeterno, et providet omnia in aeternum, et tenet ex se omnia in suo ordine {8}; inde constat quod Dominus non modo universalem curam {9}habeat, sed etiam particularem et singularem omnium, aliter ac rex in mundo; dispositio Ipsius est immediata per verum Divinum a Se, et quoque est mediata per caelum; sed dispositio mediata per caelum est quoque sicut immediata ab Ipso, nam quod e caelo venit, hoc per caelum ab Ipso venit; {10}quod ita sit, angeli in caelo non modo sciunt sed etiam in se percipiunt; (m)quod Divina Domini dispositio seu providentia sit in omnibus et {11} singulis, immo in omnium singularissimis, quantumvis aliter coram homine apparet, videatur {12}n. 4329, 5122 fin., 5904 fin., 6058, 6481-6486, (x) 6487, 6490, 6491.(n) 3 Sed haec res aegre cadit in ideam alicujus hominis, et minime in illorum qui propriae prudentiae fidunt, {13}nam illi omnia quae prospere sibi eveniunt sibi tribuunt, et reliqua (x)ascribunt fortunae vel casui, et pauci providentiae Divinae, ita tribuunt res contingentes causis mortuis, et non causae vivae; dicunt quidem, cum res feliciter succedunt, quod hoc a Deo, {14} etiam quod nihil non inde sit, sed pauci et vix ulli id corde credunt; (s)similiter faciunt illi qui omne faustum ponunt in mundanis et corporeis, nempe in honoribus et divitiis, {15}creduntque quod illae solae sint benedictiones Divinae, quare cum vident plures ex malis abundare talibus, et non ita bonos, rejiciunt e corde suo (c)et negant providentiam Divinam in singularibus, non considerantes quod benedictio Divina sit felix esse in aeternum, et quod Dominus talia quae momentanea sunt, qualia sunt respective quae in mundo, non spectet aliter quam ut media ad aeterna; quapropter etiam Dominus providet bonis, qui recipiunt Ipsius Misericordiam in tempore, talia quae ad {16}vitae illorum aeternae felicitatem conducunt, divitias et honores quibus non nocent, et non divitias et honores quibus nocent; his usque dat in tempore, loco honorum et divitiarum, laetari paucis, et prae divitibus et honoratis contentos esse.(s) @1 adducent IT$ @2 et sic ad Dominum, quia dicitur ad illum, sed quia omne a Domino venit, nam omne vitae est ab Ipso, idcirco in sensu interno significatur ab illo$ @3 sit$ @4 res exponitur qualis illa in se est; non qualis apparet$ @5 procedente AI$ @6 i omnium$ @7 ab aeterno in aeternum$ @8 i, quod est perpetuo disponere, imo est perpetuo creare, nam sicut subsistere est perpetuo existere, ita tenere in ordine est perpetuo creare$ @9 habet$ @10 hoc evidenter constare potest a angelis qui in coelo, quod ab illis fit, non ab illis sed per illos a Domino fit, in hoc consentiunt omnes, nam in perceptione sunt quod ita sit$ @11 i in$ @12 (*** loca prius citata)$ @13 ac ita sibi omnia, quae sibi omnia, quae sibi prospere eveniunt, tribuunt, quare etiam quae aliter fiunt, adscribunt vel fortunae, vel casui, at$ @14 i imo$ @15 credunt$ @16 vitam illorum aeternam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church