Arcana Coelestia (Elliott) n. 8711

Previous Number Next Number See English 

8711. `Viros veritatis odientes lucrum': quod significet {1}quia vera sunt pura absque fine (x)mundano, constat ex significatione `virorum veritatis' quod sint vera pura; quod `viri veritatis' sint vera pura, est quia per `viros' significantur vera, n. 3134, 5502, et per `veritatem' fides, n. 3121, ita per `viros veritatis' vera fidei, hoc est, vera pura; et ex significatione `odientes lucrum' quod sit aversatio persuasionum ex falso et malo, per `odi' enim significatur aversatio et per `lucrum' falsum et malum {2}quae persuadent, et a vero et bono abstrahunt; per `lucrum' in genere significatur omne falsum ex malo quod judicia mentis pervertit; hoc quia fit apud illos qui pro fine habent mundum, inde per `odientes lucrum' etiam significantur qui absque fine mundano. Quod `lucrum' {3} sit omne falsum ex malo quod judicia mentis pervertit, et a vero ac bono abstrahit, constare potest cuivis qui reflectit; in quo sensu etiam `lucrum' memoratur pluries in Verbo, ut apud Esaiam xxxiii 15, lvi 11, lvii 17; apud Jeremiam vi 13, viii 10, xxii 17; apud Ezechielem xxii 27, xxxiii 31; apud Davidem Ps. cxix 36. @1 d quibus i quia cp n. 8696$ @2 quod persuadet, et a veris et bonis abstrahit$ @3 i in genere$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church