Arcana Coelestia (Elliott) n. 871

Previous Number Next Number See English 

871. 'Quod emiserit columbam a secum ad videndum': quod significent statum recipiendi vera et bona fidei, constare a serie rerum, tum a sequentibus, potest, ubi de tribus statibus regenerationis hujus hominis post tentationes agitur, significatis per quod 'ter' emiserit columbam: hic proxime involvunt verba explorationem ejus, nam dicitur quod emiserit columbam a secum 'ad videndum,' nempe, ut sequitur, 'num diminutae sint aquae,' hoc est, num falsitates adhuc tantae essent ut bona et vera fidei recipi possent {1}; sed exploratio nulla est apud Dominum, quia omnia et singula novit; quare in sensu interno non significant explorationem, sed statum, et hic primum statum, quando adhuc falsitates impedirent, quae significantur per verba 'num diminutae sint aquae.' @1 T. i non, but this seems unnecessary, for tantae means of such measure, either great or small.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church