8704. `Esto tu populo apud Deum': quod significet verum immediate a Domino procedens, constat ex significatione `esse populo apud Deum' cum dicitur de Divino Vero, quod per `Moschen' repraesentatur, quod sit proxime apud Dominum, quia immediate ab Ipso procedens; quid haec involvunt, patebit ex illis quae nunc sequuntur.