Arcana Coelestia (Elliott) n. 8695

Previous Number Next Number See English 

8695. `Et nota facio judicia Dei et leges Ipsius': quod significet quod inde doceantur quid verum et quid bonum, constat ex significatione `nota facere' quod sit docere, ex significatione `judiciorum' quod sint vera, de qua n. 2235, 6397, et ex significatione `legum' quod sint vera boni; quod `leges' sint vera boni, est quia lex in lato sensu significat totum Verbum, in minus lato Verbum historicum, in stricto Verbum quod per Moschen scriptum est, et in strictissimo decem praecepta decalogi, videatur n. 6752; inde, quia Verbum est (t)Divinum Verum quod procedit ex Divino Bono Domini, inde leges sunt vera boni; vera boni sunt vera quae ex bono, et in se sunt bona, quia (t)suum existere ex bono trahunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church