Arcana Coelestia (Elliott) n. 8667

Previous Number Next Number See English 

8667. Vers. 8-11. Et narravit Moscheh socero suo omne quod fecerat Jehovah Pharaoni et Aegyptiis propter causas Israelis; omnem molestiam quae invenit illos in via, et eripuit illos Jehovah. Et (x)gavisus est Jethro super omni bono quod fecit Jehovah Israeli, Qui eripuit illos e manu Aegyptiorum. Et dixit Jethro, Benedictus Jehovah, Qui eripuit vos e manu (x)Aegyptiorum et e manu Pharaonis, Qui eripuit populum Suum e sub manu Aegyptiorum. Nunc novi quod magnus Jehovah prae omnibus diis, quia eapropter quod superbiverint super illos. `Et narravit Moscheh socero suo omne quod fecerat Jehovah Pharaoni et Aegyptiis' significat perceptionem tunc a vero Divino de potentia Divini Humani Domini contra illos qui in falsis fuerunt et infestaverunt: `propter causas Israelis' significat pro illis qui ab Ecclesia spirituali: `omnem molestiam quae invenit illos in via' significat laborem in tentationibus: `et eripuit illos Jehovah' significat liberationem ex Divina Domini ope: `et gavisus est Jethro super omni bono quod fecit Jehovah Israeli' significat statum Divini Boni cum succedunt omnia: `Qui eripuit illos e manu Aegyptiorum' significat ob liberationem ab infestantium insultu: `et dixit Jethro, Benedictus Jehovah' significat {1}Divinum Bonum: `Qui eripuit vos e manu Aegyptiorum et e manu Pharaonis' significat liberationem ab insultu infestantium: `Qui eripuit populum Suum e sub manu Aegyptiorum' significat misericordiam erga illos qui in bono veri et vero boni: `nunc novi quod magnus Jehovah prae omnibus diis' significat Dominum, quod nullus Deus praeter Ipsum: `quia eapropter quod superbiverint super illos' significat ob conatum et vim dominandi super illos qui ab Ecclesia. @1 See n. 8674, note 1.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church