Arcana Coelestia (Elliott) n. 8652

Previous Number Next Number See English 

8652. `Quia Deus patris mei in auxilio meo': quod significet misericordiam et praesentiam Domini in Ecclesia, constat ex significatione `patris' quod sit Ecclesia quoad bonum, n. (x)5581, et quod sit Ecclesia antiqua, n. 6050, 6075, 6846, et quod `Deus patris' sit {1}Divinum Ecclesiae antiquae, quod fuit Dominus, n. 6846, 6876, 6884; et ex significatione `auxilii' cum praedicatur de Domino, quod sit misericordia, nam auxilium ab Ipso est misericordiae, et quoque est praesentiae, nam ubi receptio misericordiae ibi est praesentia, quae praecipue est in Ecclesia, quia ibi est Verbum, et per Verbum praesentia {2} Domini. @1 Dominus, quod fuerit Divinum Ecclesiae antiquae$ @2 i coeli, et per coelum praesentia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church