Arcana Coelestia (Elliott) n. 8650

Previous Number Next Number See English 

8650. `Quorum nomen unius Gerschom, quia dixit, Peregrinus fui in terra aliena': quod significet quale boni veri illorum qui extra Ecclesiam [sunt], constat ex significatione `nominis' et `vocare nomen' quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421, 6674; hoc quale describitur per verba quae Moscheh tunc dixit, nempe, `Peregrinus fui in terra aliena'; quod per illa verba significetur bonum veri illorum qui extra Ecclesiam, est quia per `peregrinum' significantur qui extra Ecclesiam nati sunt, et tamen instruebantur in rebus Ecclesiae; et per `terram alienam' significatur ubi non Ecclesia; quod `peregrinus' sint qui nati extra Ecclesiam, et in illis quae Ecclesiae instruebantur, videatur n. 1463, 4444, (x)7908, 8007, 8013; quod `terra aliena' sit ubi non Ecclesia genuina, {1}est quia per `terram' significatur Ecclesia, n. 662, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, et `alienum' est ubi non genuinum; {2}est enim Ecclesia Domini sparsa per universum terrarum orbem, ita quoque apud gentes, n. 2049, 2284, 2589-2604. Quod etiam Moscheh, cum natus Gerschom, fuerit extra suam Ecclesiam, {3}et apud illos qui in bono simplicis veri, qui per Midianitas significantur, {4}videatur n. 6793-6796. @1 quia non Verbum, sed usque ubi aliquid Ecclesiae in communi est, nam Ecclesia Domini est universalis, sparsa per universum terrarum orbem, proinde etiam inter gentes, videatur n. 2049, 2284, 2589 ad 2604; quia terra est Ecclesia, videatur$ @2 ita terra aliena est ubi non Ecclesia genuina: hoc quale est quod involvitur nomine Gerschom; quod illud sit, patet quoque ex eo, quod$ @3 at usque$ @4 et quod duxerit tunc uxorum sacerdotis illorum, de quibus videantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church