8636. Haec scire nemo potest ex se, nam homo non capit nisi quae obvia fuerunt sensibus {1}; ex illis sibi comparavit lumen, quod lumen naturale vocatur, ex quo non aliud videt quam quae mundi sunt et quae sui, non autem quae caeli et quae Dei; haec discet ex revelatione. @1 i illius$