8633. Quod vitam illorum in tellure illa porro attinet, instructus sum a spiritibus illorum quod sicut non scientifica, ita nec artificialia curent. Tum quod non habeant festos dies, sed quolibet mane, oriente sole, et qualibet vespera occidente sole, cultum sanctum {1} Unico Domino in tentoriis suis habeant, et quod tunc quoque psallant. @1 i pro$