Arcana Coelestia (Elliott) n. 8626

Previous Number Next Number See English 

8626. `Bellum Jehovae in Amalekum a generatione generationem': quod significet quod sub jugum redacti et in infernum conjecti, unde exsurgere nusquam possunt, ex Divina Domini potentia, constat ex significatione `belli Jehovae' {1} quod sit conjectio in infernum, et ex significatione `a generatione in generationem' quod sit perpetuo, ita quod inde exsurgere nusquam possint; quod hoc a Divina Domini potentia, videatur mox supra n. 8625 fin. Quod `bellum Jehovae' sit conjectio in infernum, est quia bellum Jehovae est perpetua victoria; infernales genii contra Jehovam, hoc est, Dominum, nullatenus possunt bellum gerere et pugnare, sed apparet illis quod pugnent, immo etiam {2}quandoque quod vincant, cum illos qui in malo sunt subjugant, sed usque illis prorsus nulla potentia est contra Divinum; minimum potentiae Divinae omnem turbam diabolicam, si vel myriades myriadum forent, ad omnem nutum momento domat; ast dat illis copiam agendi, quantum inde usus fit, et malum illorum a Domino in bonum potest verti, de qua re, ex Divina Domini Misericordia, alibi.{3} Ex his aliquatenus constare potest quod per `bellum Jehovae contra Amalekum a generatione in generationem' significetur subjugatio et conjectio in infernum, unde {4}resurgere nusquam possunt, ex Divina Domini potentia. @1 i contra aliquam rem,$ @2 quasi$ @3 See Volume VI, p. 704, note 1, which reads: This proposal was not fulfilled, but presumably the material mentioned here concerning the hells appeared in De Caelo et ejus Mirabilibus et de Inferno, which was published in 1758.$ @4 exsurgere$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church