Arcana Coelestia (Elliott) n. 8620

Previous Number Next Number See English 

8620. `Scribe hoc memoriale in libro': quod significet in perpetuam memoriam, constat ex significatione `memorialis' quod sit quod reminiscendum, seu quod in memoriam, de qua n. 8066, 8067, et ex significatione `scribere in libro' quod sit ad reminiscendum perpetuo; hoc significatur per `scribere in libro' apud Esaiam, Veni, scribe super tabulam apud illos, et super librum exprime illud, ut sit in diem posterum, in perpetuum usque in aeternum, xxx 8:

quia reminiscentia per `scribere in libro' significatur, {1}inde fideles dicuntur in `libro vitae scripti', nam per reminiscentiam Divinam significatur salvatio, et per non reminiscentiam seu oblivionem damnatio; de `libro vitae' ita apud Danielem, Antiquus dierum judicium consedit, et libri aperti sunt, vii [9,] 10:

apud eundem, In tempore hoc eripietur populus tuus, omnis qui invenietur scriptus in libro, xii 1:

apud Davidem, Da iniquitatem super iniquitatem eorum, et ne perveniant ad justitiam Tuam; deleantur e libro vitarum, et cum (x)justis ne scribantur, Ps. lxix 28, 29 [A.V. 27, 28]:

apud Johannem, Qui vicerit, is induetur vestimentis albis; non delebo nomen ejus e libro vitae, Apoc. iii 5:

apud eundem, Non ingredietur in Hierosolymam novam, nisi qui scripti in libro vitae Agni, Apoc. xxi 26 [, 27]:

apud eundem, Vidi quod libri aperti sint; et liber alius apertus est, qui est vitae; et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in libris secundum opera illorum: judicati sunt omnes secundum opera illorum: et si quis non inventus est in libro vitae scriptus, ejectus est in stagnum ignis, Apoc. xx 12-14 [, 15];

ac praeterea xiii 8, xvii 8. 5 Qui non ex sensu interno scit quid `liber vitae,' tum quid `libri ex quibus judicandi,' non aliam ideam potest habere quam quod in caelo tales libri sint, et quod in illis omnium acta scripta sint quorum sic memoria {2}conservatur; cum tamen {3}per `libros' in dictis locis non libri intelliguntur, sed reminiscentia omnium quae egerant; unusquisque enim in alteram vitam secum fert omnium actorum suorum memoriam, ita librum vitae suae, n. 2474; sed judicare {4}quemvis secundum acta ejus, nemo potest quam Dominus solus, nam omnia {5}acta procedunt a causis finalibus, quae intus alte latent absconditae; {6} secundum illas causas judicatur homo; {7}illas nemo scit quam Dominus, quapropter Ipsi soli est judicium; quod etiam intelligitur per haec apud Johannem, Vidi super dextra sedentis super throno librum scriptum intus et a tergo, obsignatum septem sigillis; deinde vidi angelum fortem clamantem voce magna, Quis est dignus ut aperiat librum, et solvat sigilla ejus? unus ex senioribus dixit mihi, Ecce {8}vicit Leo, qui {9} ex tribu Jehudae, radix Davidis, ut aperiat librum et solvat sigilla ejus: et sumpsit librum, et cecinerunt canticum novum, Dignus es qui accipias librum, et aperias sigilla ejus, Apoc. v 1-9. Ex his constare potest quod per `librum scriptum' intelligatur praesentia actorum cujusvis: similiter per `librum' apud Davidem, Super libro tuo omnes scripti sunt dies qui destinati sunt, Ps. cxxxix 16. @1 ideo$ @2 permansura$ @3 non libri per libros ibi$ @4 secundum acta altered to secundum opera$ @5 d acta i opera$ @6 i et$ @7 hoc$ @8 venit AI$ @9 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church