Arcana Coelestia (Elliott) n. 862

Previous Number Next Number See English 

862. Quod 'factum a fine quadraginta dierum' significet durationem prioris status et principium sequentis, constat a significatione 'quadraginta,' n. 730, ubi quia agitur de tentatione, dicitur 'quadraginta dies et quadraginta noctes' et significavit durationem tentationis; hic quia de statu post tentationem agitur, dicitur 'quadraginta dies,' non autem noctes; causa est quia nunc charitas incipit apparere, quae in Verbo comparatur diei et vocatur dies; at fides quae praecedit nondum ita juncta charitati, comparatur nocti et vocatur nox, sicut in cap. 1 vers. 16, et alibi in Verbo. Fides quoque 'nox' in Verbo inde appellatur, quia lucem suam accipit a charitate, sicut luna a sole; quare etiam fides comparatur lunae et vocatur luna; et amor seu charitas comparatur soli et vocatur sol. Quadraginta dies, seu duratio quam significant, se refert tum ad illa quae praecedunt, tum ad illa quae sequuntur, quare dicitur 'a fine quadraginta dierum'; ita significant durationem prioris status et principium hujus, de quo nunc agitur: hic nunc incohat descriptio secundi status hominis hujus Ecclesiae post tentationem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church