8618. Vers. 14-16. Et dixit Jehovah ad Moschen, Scribe hoc memoriale in libro, et pone in auribus Joschuae, quod delendo delebo memoriam Amaleki de sub caelis. Et aedificavit Moscheh altare, et vocavit nomen ejus Jehovah Nissi. Et dixit, Quia manus contra thronum Jah, bellum Jehovae in Amalekum a generatione generationem. `Et dixit Jehovah ad Moschen' significat instructionem: `Scribe hoc memoriale in libro' significat in perpetuam memoriam: `et pone in auribus Joschuae' significat ad oboediendum pro vero pugnante contra id falsum: `quod delendo delebo memoriam Amaleki de sub caelis' significat quod falsum illud prorsus removendum sit ut non pugnet amplius {1}: `et aedificavit Moscheh altare' significat in sanctum cultus et memoriae: `et vocavit nomen ejus Jehovah Nissi' significat bellum continuum et tutelam Domini contra illos qui in falso mali interioris: et dixit, Quia manus contra thronum Jah' significat quia violentiam inferre volunt regno spirituali Domini: `bellum Jehovae in Amalekum a generatione generationem' significat quod sub jugum redacti et {2}in infernum conjecti, unde exsurgere nusquam possunt, ex Divina Domini potentia. @1 i (est contra voluntarium hominis, quod apud illos qui ab Ecclesia spirituali prorsus removetur) cp n. 8622$ @2 ad IT$