8613. `Exhinc unus et exhinc unus': quod significet undequaque, constat ex eo quod exhinc unus et exhinc unus sit ad dextram et ad sinistram, et in sensu spirituali ad dextram et ad sinistram est undequaque, nam dextrum et sinistrum non determinationes sunt ad certam plagam, sed ad omnem, {1}sunt enim quocumque se homo vertit; magis in mundo spirituali, {2}ubi determinationes spatiorum prorsus aliter se habent quam in mundo naturali, nam ibi quod ad dextram est apparet ad dextram in omni versura seu circumversione, pariter quae ad sinistram, videatur n. 4321, 4882. @1 est IT$ @2 in quo$