Arcana Coelestia (Elliott) n. 8581

Previous Number Next Number See English 

8581. `Ecce Ego stans ante te ibi super petra in Chorebo': quod significet Dominum quoad fidei vera, constat ex significatione `petrae' quod sit fides, hic fides a Domino, seu Dominus quoad fidem, nam dicit Jehovah, hoc est, Dominus, `ecce Ego stans super petra,' et ex significatione `Chorebi' quod sit lex Divina; inde per illa verba significatur Dominus quoad fidei vera, quae ex lege Ipsius seu Verbo. Quod `petra' sit Dominus quoad fidem, ac respective ad hominem quod sit fides quae a Domino, constat ex pluribus locis in Verbo, ut apud Moschen, {1}Date magnitudinem Deo nostro, Petra, cujus perfectum opus: {2}equitare fecit illum super excelsis terrae, et cibavit proventu agrorum, sugere fecit illum mel e rupe, et oleum e saxo petrae: sed cum pinguis factus {3} Jeschurun, recalcitravit, deseruit Deum, Qui fecit illum, et vilipendit Petram salutis suae: Petram quae genuit te, oblivioni dedisti, et oblitus es Dei formatoris tui: Petra illorum vendidit illos, et Jehovah conclusit illos; non enim sicut Petra nostra petra illorum: quando dicitur, Ubi dii illorum, Petra cui confisi fuerunt? Deut. xxxii 3 4, 13, 15, 18, 30, 31, 37;

ex his patet quod sit Jehovah, hoc est, Dominus, qui vocatur `Petra'; (x)quod sit Jehovah seu Dominus quoad fidem, {4} ex singulis ibi in sensu 2 interno liquet: apud Danielem, Videns fuisti usque dum excisus est lapis, qui non per manus, et percussit statuam super pedes ejus, qui ferrum et argilla, et contrivit illos; tunc contrita sunt simul ferrum, argilla, aes, argentum, et aurum, factaque sunt sicut palea, de (x)areis aestatis; ita ut abstulerit ea ventus, et ullus locus non inventus sit illis; lapis autem qui percussit statuam factus est in {5}petram magnam, et implevit omnem terram: surgere faciet Deus caelorum regnum; quod in saecula non perdetur; etiam regnum Ipsius populo alii non permittetur; conteret et consumet omnia ista regna, ipsum autem stabit in saecula; propterea quod vidisti quod de petra excisus est lapis, qui non per manus, et contrivit ferrum, aes, argillam, argentum, et aurum, ii 34, 35, 44, 45;

agitur hic de Domino ac Ipsius regno, et per `lapidem' intelligitur fides, ac per `petram' Dominus quoad fidem; quod illa per `lapidem' et `petram' significentur, patet ei qui expendit; `lapis' etiam in Verbo significat verum quod fidei, videatur n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426; inde quoque Dominus quoad Divinum Verum vocatur `lapis Israelis,' n. 6426; quod `petra' sit Dominus quoad verum fidei, est quia per `petram' etiam intelligitur propugnaculum quod contra falsa; ipsum propugnaculum est verum fidei, nam ex illo pugnatur tam contra falsa quam contra mala. 3 Ex his quoque constare potest quod per `petram' intelligatur Dominus quoad fidem, et quoque fides quae a Domino, in verbis quae Dominus locutus est ad Petrum, apud Matthaeum, Ego tibi dico, Tu (x)es Petrus, et super hac petra aedificabo Ecclesiam, Meam, et portae inferni non praevalebunt illi; et dabo tibi claves regni caelorum, et quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis, xvi 18, 19;

quod `petra' ibi sit Dominus quoad fidem, ac fides quae a Domino, et quod `Petrus' illam fidem repraesentet, videatur Praefatio ad Gen. xxii, tum n. (x)3750, 4738: 6000, 6073 fin., 6344 fin.; (m)patet etiam unicuique qui ex sana ratione cogitat quod potestas aperiendi caelum et claudendi infernum pro bonis, ac aperiendi infernum et claudendi caelum pro malis, sit solius Domini, et quod sit fidei, est quia fides est a Domino, {6}ita quoque est Domini, hoc est, Ipse Dominus in illa; omnis {7}potestas in altera vita etiam est per verum fidei ex bone, n. 4931, 6344, (x)6423, 8200, 8304; {6}qui ex ratione cogitat etiam concludere potest quod Ecclesia Domini non super aliquo homine, ita non super Petro, sed super Ipso Domino, {8}ita super fide in Ipsum, aedificata sit.(n) 4 Ex his videri potest in quales et in quantos errores labuntur illi qui {9}stricte sensum litterae Verbi premunt, et quam prone antistites Ecclesiae arripiunt quod talis potestas data sit Petro, et consequenter illis qui se ejus successores {10}vocant, nam favet illorum amori, et quam aegre se persuaderi patiuntur quod aliud intelligatur, nam quisque sibi {11}comparare summum potentiae vult; ex {12}illis quoque patet quam necessarium {13}est ut sciatur quid `petra,' quid `claves,' quid `portae inferni,' et perplura alia, in sensu interno significant. 5 Quod Jehovah dicatur `petra' et quod tunc intelligatur Dominus quoad fidem, etiam ex multis aliis locis in Verbo constat, ut ex his sequentibus, quos adducere absque ulteriore explicatione licet: apud Esaiam, Mittite {14}agnum dominatoris terrae de petra versus desertum ad montem Sionis, xvi 1:

apud eundem, Oblita es [Dei] salutis tuae, et petrae refugii tui non recordata es, xvii 10:

apud eundem, Cadet Aschur gladio non viri, etiam petra ejus prae formidine ejus transibit, xxxi [8,] 9:

apud eundem, Cantent habitatores petrae, e capite montium clament, xlii 11:

apud eundem, Attendite ad me, sectantes justitiam, quaerentes Jehovam, respicite ad petram e qua excisi estis, li 1:

apud Jeremiam, Relinquite urbes, et habitate in petra, habitatores Moabi, xlviii 28:

apud eundem, Ego contra te, mons perdens, perdens universam terram, et extendam manum Meam contra te, et devolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis, nec sument de te lapidem pro angulo, aut lapidem fundamentorum, li 25, 26;

de Babele: apud Davidem, Fecit ascendere me a fovea devastationis, e caeno luti, ac constituit super petra pedes meos, Ps. xl 3 [A.V. 2]:

apud eundem, Ab extremitate terrae ad Te clamo, cum deficit cor meum, {15}ad petram altam a me ducis me, Ps lxi 3 [A.V. 2]:

apud eundem, Cibavit illos ex adipe tritici, et e petra melle saturavi illos, Ps lxxxi 17 [A.V. 16]. 6 Quia `petra' significabat Dominum quoad fidem, ac fidem a Domino, ideo etiam mirabilia facta sunt super petra, de quibus in Libro Judicum, Angelus Jehovae dixit ad (x)Gideonem ut sumeret carnem et azyma, et poneret super petra, et jus effunderet, et ascendebat ignis e petra, et comedit carnem et azyma, vi 20, 21:

et alibi in eodem Libro, Manoach pater Simsonis sumpsit haedum caprarum, et obtulit super petra; tunc angelus mirabiliter fecit, et ascendebat in flamma, xiii 19, 20;

quid haec significabant, constare potest si ex sensu interno evolvitur quid repraesentabat (x)`Gideon' et quid `Manoach pater Simsonis,' tum quid significabant `caro et azyma,' ac `jus,' ut et `haedus caprarum,' et `ignis'; omnia enim et singula repraesentabant et significabant. 7 Ex significatione `Petrae' quod sit fides, etiam sciri potest quid intelligitur per quod Moscheh, cum videret Jehovam, poneretur in foramine petrae, Exod. xxxiii 20-23, per `foramen' enim `petrae' significatur obscurum fidei. Quod petra in Chorebo, ex qua aquae, significet Dominum, in Ecclesiis notum est, sed quod {16}significet Dominum quoad fidem, et {17}quoque quod fidem a Domino, nunc ostensum est. Simile {18}quod per `petram in Chorebo' etiam significatur per haec apud Esaiam, Dicite, Redemit Jehovah servum Suum Jacobum; tunc non (x)sitient, in vastitatibus ducet illos, aquas e petra effluere faciet illis, dum findet petram ut effluant aquae, xlviii 20, 21. Quod aqua daretur populo (t)non ex alia petra quam ex {19}illa in Chorebo, (x)est quia per `Chorebum' significatur lex Divina; quod lex Divina per `Chorebum' significetur, est quia ibi promulgata {20}est lex; et fides quae a Domino, est ex lege Divina, hoc est, ex Verbo; per id enim Dominus docet quid fides, et quoque dat fidem. @1 Dabo AI$ @2 evigilare AI$ @3 i est$ @4 i etiam$ @5 Aramaic (tur) = a mountain$ @6 et$ @7 potentia$ @8 ac$ @9 non alium sensum Verbi quam sensum literae$ @10 dicunt$ @11 vindicare$ @12 his$ @13 sit$ @14 Heb (kar), cp n. 3994$ @15 in$ @16 sit Dominus$ @17 quod sit fides$ @18 ac$ @19 petra Chorebi$ @20 fuit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church