Arcana Coelestia (Elliott) n. 8572

Previous Number Next Number See English 

8572. Vers. 4-6. Et clamavit Moscheh ad Jehovam, dicendo, Quid faciam populo huic? adhuc parum et lapidant me. Et dixit Jehovah ad Moschen, Transi ante populum, et accipe cum te de senioribus Israelis, et baculum tuum, quo percussisti fluvium, accipe in manu tua, et vadas. Ecce Ego stans ante te ibi super petra in Choreb, et percutias petram, et exibunt ex illa aquae, et (x)bibat populus; et fecit ita Moscheh ad oculos seniorum Israelis. `Et clamavit Moscheh ad Jehovam, dicendo' significat lamentationem interiorem ac intercessionem: `Quid faciam populo huic?' significat pro illis qui in querimonia tam gravi ob non receptionem veri: `adhuc parum et lapidant me' significat quod non procul sit quin vero a Divino violentiam inferant: `et dixit Jehovah ad Moschen' significat opem: `Transi ante populum' significat ut ducat et doceat illos: `et accipe cum te de senioribus Israelis' significat ex primariis veris: `et baculum tuum, quo percussisti fluvium' significat potentiam Divinam, per quam dissipata sunt falsa: `accipe in manu tua, et vadas' significat quod illa instructus mandatum perficiat: `ecce Ego stans ante te ibi super petra in Choreb' significat Dominum quoad fidei vera: `et percutias petram' significat ut instent rogare ipsum: `et exibunt ex illa aquae' significat quod ab Ipso vera fidei: `et bibat populus' significat quae recreabunt illos, et vitam spiritualem dabunt: `et fecit ita Moscheh ad oculos seniorum Israelis' significat effectum per primaria vera.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church