Arcana Coelestia (Elliott) n. 857

Previous Number Next Number See English 

857. Quod 'aquae essent eundo et deficiendo' significet quod falsa inciperent disparari, constat ex ipsis verbis et ex illis quae mox prius vers. 3 dicta, ubi dicitur quod 'aquae recesserint eundo et redeundo,' hic autem quod 'aquae essent eundo et deficiendo'; per haec sicut per illa significantur fluctuationes inter verum et falsum, sed hic quod fluctuationes istae diminuerentur. Se habent fluctuationes post tentationem, ut dictum, quod non sciat homo quid verum; sed ut per gradus cessant, ita lux veritatis apparet; causa inde est quo quamdiu homo est in tali statu, non operari possit internus homo, hoc est, Dominus per internum, in externum; in interno sunt 'reliquiae quae sunt affectiones boni et inde veri, de quibus prius; in externo sunt cupiditates et inde falsitates; quamdiu externa haec non domata et exstincta sunt, non patet via bonis et veris ab interno, hoc est, per internum a Domino: tentationes ideo quoque sunt ut externa hominis domentur et sic obsequiosa reddantur internis; quod cuivis constare potest ex eo ut primum impugnantur et franguntur hominis amores ut in infortuniis, morbis, aegritudinibus animi, tunc cessare incipiunt ejus cupiditates, quibus cessantibus incipit pia loqui; ut primum autem redit ad pristinum statum, dominatur externus homo et vix cogitat de illis; similiter in ultima mortis hora, cum corporea exstingui incipiunt: ex quibus quisque videre potest quid internus homo, et quid externus, tum quid reliquiae, ut et quomodo cupiditates et voluptates quae sunt externi hominis, impediunt quin Dominus per internum hominem operari possit: inde quoque cuivis patet quid etiam tentationes, seu dolores interni qui vocantur morsus conscientiae, efficiunt; ut nempe externus homo obsequia praestet interno; obsequium hominis externi nihil aliud est quam quod affectiones boni et veri non impediantur, resistantur et suffocentur a cupiditatibus et inde falsitatibus; cessationes cupiditatum et falsitatum hic describuntur per 'aquas quae sunt eundo et deficiendo.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church