8559. `Secundum profectiones': quod significet secundum vitae ordinem ad caeli vitam accipiendam, constat ex significatione `profectionum' quod sint progressivum vitae spiritualis, de qua mox supra n. 8557, ita vitae illius ordo, n. 1293; quod sit ad caeli vitam {1}accipiendam, est quia ea vita donatur homini a Domino per tentationes, quae describuntur per profectiones filiorum Israelis in deserto. Vita caeli est duci a Domino per bonum; {2}ut ad illam vitam veniat homo, {3}implantabitur bonum per verum, hoc est, charitas per fidem; quamdiu {4}hoc fit, homo in via ad caelum est, sed nondum in caelo; utque tunc vera quae fidei confirmentur, et quoque conjungantur bono, mittitur homo in tentationes, nam hae sunt media conjunctionis boni et veri; {5} cum itaque homo in bono est, hoc est, in affectione faciendi bonum propter bonum, ita propter proximum, tunc {6}in caelum elevatur, est enim in ordine caeli, et per bonum a Domino ducitur; ex his constare potest quid {7} intelligitur per vitam caeli. @1 accipiendum$ @2 antequam ad illam vitam pervenit$ @3 implantandum est$ @4 homo in hoc statu est,$ @5 i quae$ @6 in ordine coeli est, ac in coelum elevatur, nam tunc ducitur per bonum a Domino$ @7 i hic$