Arcana Coelestia (Elliott) n. 8557

Previous Number Next Number See English 

8557. `Et profecti sunt omnis coetus filiorum Israelis': quod significet progressivum vitae spiritualis, constat ex significatione `proficisci' quod sit vitae successivum et continuum, de qua n. 4375, 4554, 4585, 5996, 8181, 8345, 8397, hic successivum seu progressivum vitae spiritualis, {1}hoc est, ejus incrementum, quod sit continue per tentationes; quod vita spiritualis per tentationes {2}crescat, est quia vera quae fidei per illas confirmantur, et cum bono quod charitatis conjunguntur; quod `coetus filiorum Israelis' sint qui ab Ecclesia spirituali, videatur n. 7830, 7843. @1 quae continue perficitur$ @2 perficiatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church