8552. Haec mala sunt prorsus contraria vitae spirituali, destruunt illam, quapropter nisi homo a Domino, quoad vitam spiritualem, e novo concipitur, e novo nascitur, et e novo educatur, hoc est, e novo creatur, est damnatus, nam nihil aliud {1}vult, et inde nihil aliud cogitat, quam quod inferni est. @1 cogitat et vult$