Arcana Coelestia (Elliott) n. 855

Previous Number Next Number See English 

855. Ex his nunc constare potest quid haec quae in hoc versu, in sensu interno significant, nempe, quod homo spiritualis sit quies sancta, ex novo lumine intellectuali quod charitatis; haec cum mirabili varietate et in jucundo ordine ita percipiuntur ab angelis ut si homo potuisset solum in una tali idea esse, millia et millia in multiplici serie forent, quae intrarent et afficerent, et quidem talia quae nusquam potuissent describi: tale est Verbum Domini ubivis in sensu interno, tametsi appareat in sensu litterae ut rude historicum, sicut haec quae illa significent, quod 'quievit arca in mense septimo, {1}in septimo decimo die mensis, super montibus Ararat.' @1 I has et, but cap., 850 and Heb. have in.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church