8549. Homo a parentibus non nascitur in vitam spiritualem sed in vitam naturalem; vita spiritualis est amare Deum supra omnia et amare proximum sicut seipsum, et hoc secundum praecepta fidei, quae Dominus in Verbo docuerat; vita autem naturalis est amare se et mundum prae proximo, immo prae Ipso Deo.