Arcana Coelestia (Elliott) n. 8535

Previous Number Next Number See English 

8535. `Et reposuit illud Aharon coram Testimonio ad custodiam': quod significet quod in praesentia Divini, constat ex significatione `reponere ad custodiam' quod sit {1}in memoriale, ut supra n. 8526 fin., 8533, et ex significatione `coram Testimonio' quod sit in praesentia Divini; quod Testimonium sit Divinum, patet a praecedentibus, {2}ubi dicitur a Moscheh ad Aharonem quod reponeret illud coram Jehovah, n. 8532, ita coram Divino; quod `Testimonium' sit Divinum, est quia per Testimonium intelligitur in universali sensu Verbum, et quia Verbum est verum Divinum {3}, ita {4} Dominus; Qui quod sit Verbum, patet apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, i 1, 14;

quod `Testimonium' sit Dominus quoad Divinum Verum, constat ex arca in qua lex e Sinai lata, quae Testimonium vocatur; quod ex eo fuerit omnis sanctitas Tabernaculo, et quod Testimonium fuerit ipsum sanctum Divinum, patet ex eo quod supra illud esset propitiatorium cum cherubis, proxime extra velum ibi essent mensae aureae cum panibus, et cum lucernis, et quod sanctissimum cultus ibi ab Aharone ministraretur, tum quod Jehovah postea cum Moscheh loqueretur ibi supra propitiatorium inter duos cherubos, ita ex Testimonio, de quibus videatur Exod. xxv 16, 21, 22, xl 20. @1 ad$ @2 quod Moscheh dixerit$ @3 i quod procedit a Domino$ @4 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church