Arcana Coelestia (Elliott) n. 8533

Previous Number Next Number See English 

8533. `Ad custodiam generationibus vestris': quod significet ut sit mensura illis qui ab Ecclesia illa spirituali, constat ex significatione `omeris man' qui ad custodiam reponebatur, quod sit quantum satis, de qua n. 8468, ita quoque mensura, nempe quantum boni huic Ecclesiae {1} esset; quod `generationes vestrae' sint qui ab Ecclesia spirituali, videatur supra n. 8526. Quod mensuram seu gradum boni quod Ecclesiae, attinet, sciendum quod bona in altera vita definita sint quoad quale et quoad quantum, et quod apud unumquemvis definiuntur cum vivit in mundo; definiuntur secundum quale et quantum cujusvis fidei et charitatis in vita; quale et quantum boni cujusvis in altera vita, patet coram angelis cum Dominus hoc concedit, nam sisti potest videndum in luce caeli non autem in luce mundi; similiter in communi, nempe bonum Ecclesiae; quantum et quale boni quod cuivis et {2} Ecclesiae, repraesentatur {3} per pondera et per mensuras in Verbo, hic quantum boni Ecclesiae spiritualis, quae repraesentatur per `filios Israelis,' per `omerem mannae,' quae reponebatur ad custodiam coram Jehovah. @1 i spirituali$ @2 i quod$ @3 i et significatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church