8526. `Ad custodiam generationibus vestris': quod significet qui illis qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione `generationum' quod sint illa quae fidei et charitatis, de qua n. 613, 2020, 2584, 6239, inde in sensu determinato sunt qui ab Ecclesia spirituali, quia illi sunt qui in fide et charitate, et sunt qui repraesentantur per filios Israelis, quorum `generationes' hic intelliguntur; `illis ad custodiam' significat ut sit in memoriale.