Arcana Coelestia (Elliott) n. 8468

Previous Number Next Number See English 

8468. `Omerem ad caput': quod significet quantum cuivis, constat ex significatione `omeris' quod sit quantum satis, de qua sequitur, et ex significatione `ad caput' quod sit {1}pro quovis. {2}Quod `omer' sit quantum satis, est quia erat decima pars ephae, ut patet a versu ultimo hujus capitis, ac `decem' significant plenum, n. 3107, inde `decima pars' significat quantum satis, hic cuique, quod est `ad caput'; omer nominatur solum in hoc capite, alibi homer, qui erat mensura continens decem ephas, ac inde significabat plenum, ut apud Hoscheam, Comparavi mulierem adulteram per quindecim argenti, et homerem hordeorum, et semihomerem hordeorum, iii 2;

ibi per `mulierem adulteram' intelligitur domus Israelis, in sensu spirituali Ecclesia {3}ibi, quae quod comparata sit pleno pretio significatur per `quindecim argenti' et per `homerem hordeorum'; `quindecim argenti' praedicantur de vero, et `homer hordeorum' de bono: apud Ezechielem, 2 Lances justitiae, et ephah justitiae, et bath justitiae erit vobis; ephae et bathi mensura una erit, ad tollendas decimas homeris batho, et (x)decimam homeris ephah; juxta homerem erit mensura tua: haec sublatio quam tolletis, sexta ephae de homere tritici, de hordeis; et statutum olei bathus pro oleo, decima bathi de (x)coro, decem bathi homer, nam decem bathi homer, (x)xlv 10, 11, 13, 14;

ibi agitur de nova terra et de novo templo, per quae significatur regnum spirituale Domini; quisque videre potest quod ibi non erunt homer, nec ephah, nec bathus, nec corus, et quoque non (x)triticum, hordeum, oleum; {4}inde constat quod per illa significentur talia quae in dicto regno, quae quod sint spiritualia, patet, ita quae {5} vel ad bonum quod charitatis vel ad verum quod fidei {6}referuntur; homer praedicatur de bono, quia est mensura tritici et hordei, similiter ephah, at bathus {7} praedicatur de vero, quia {8}est mensura vini, {9}et quia etiam {8}est mensura olei, per quod significatur bonum amoris; dicitur quod bathus erit homeris sicut ephah, {10}quod est in sensu spirituali, quod omnia ibi {11}referentur ad bonum {12}, et quoque quod verum ibi erit bonum; et quod hoc dabitur plene, nam per homerem significatur plenum {13}: apud Esaiam, 3 Domus multae in devastationem erunt, magnae et pulchrae, ut non sit habitator, nam decem jugera vineae facient bathum unum, et sementis homeris {14}faciet epham, v 9, 10;

hic `decem jugera' pro pleno et quoque pro multo, similiter `homer,' at `bathus' (c)et `ephah' pro pauco, nam {15}cum decem sunt multum, {16} decima pars est paucum: apud Moschen, Quod si de agro possessionis suae sanctificaverit vir Jehovae aestimatio tua juxta sementim ejus, sementis homeris hordei pro quinquaginta siclis argenti, Lev. xxvii 16;

ibi {17} `sementis homeris' et quoque `quinquaginta sicli' pro pleno aestimationis: quia `homer' significat plenum, decem homeres significant nimium et superfluum, Num. xi 32. @1 ad quemvis$ @2 This is an amended version of a faintly deleted passage in A; see Appendix Volume.$ @3 apud illam$ @4 unde patet$ @5 i se$ @6 referunt$ @7 i et chorus$ @8 sunt mensurae$ @9 at$ @10 hoc est,$ @11 se referent$ @12 i quod charitatis$ @13 i, ita quantitas dabitur boni cuivis$ @14 facient$ @15 sicut$ @16 i ita$ @17 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church