8464. `(x)Hoc panis quem dedit Jehovah vobis ad edendum': quod significet quod hoc bonum quod appropriabitur et faciet vitam illorum, in supremo sensu quod hoc {1}sit Dominus in vobis, constat ex significatione `panis' quod sit bonum caeleste et spirituale, et in supremo sensu quod sit Dominus, de qua n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915, hic bonum spirituale, hoc est, bonum hominis Ecclesiae spiritualis, quod est bonum veri, de quo mox supra n. 8458; quia panis ille erat manna, {2}sequitur quod per `mannam' {3}significetur id bonum; quod etiam {4}elucet ex descriptione ejus in vers. 31 hujus capitis quod {5} esset `sicut semen coriandri album, et sapor ejus sicut placentae in melle'; {6}et quoque ex descriptione ejus Num. xi, Man erat sicut semen coriandri, et species ejus sicut species (x)bdellii: moluerunt molis, aut contuderunt in mortario, et coxerunt in cacabo, et fecerunt ex eo placentas; sapor ejus erat sicut sapor suci olei, vers. 7, 8;
ex {7}singulis ibi patet quod `manna' in sensu spirituali sit bonum veri, hoc est, bonum {8} Ecclesiae spiritualis; {9}inde etiam vocatur `frumentum caelorum' apud Davidem, Praecepit aetheribus desuper, et ostia caelorum patefecit, et depluere fecit super illos man, et frumentum caelorum dedit illis, Ps. lxxviii [23,] 24 [A.V. 22, 23];
`frumentum' quod sit bonum veri, videatur n. 5295, 5410: `manna' etiam pro bono veri, quod datur illis qui tentationes subeunt et vincunt, apud Johannem, Qui vincit, illi dabo ut comedat de manna abscondito, et dabo illi calculum album, Apoc. ii 17. Quod `manna' in supremo sensu sit Dominus in nobis, constat ex ipsis Domini verbis apud Johannem, Patres vestri comederunt mannam in deserto, et mortui sunt; hic est panis qui e caelo descendit, ut quis ex eo comedat non moriatur; Ego sum panis {10}vivus qui e caelo descendit; si quis {11}comedit ex hoc pane vivet in aeternum, vi 49-51, 58;
ex his manifeste patet quod per `mannam' in supremo sensu significetur Dominus; {12}causa est quia manna est bonum veri, et omne bonum est a Domino, et inde Dominus est in bono, estque ipsum bonum. Quod bonum illud iis appropriabitur et faciet vitam illorum, significatur per `edere,' n. 3168, 3513, 3596, 4745; bonum enim quod a Domino, facit vitam caeli apud hominem, ac deinceps nutrit ac sustentat illam. 1 See n. 8450, note 2 2 constat 3 significatur 4 patet a 5 i nempe 6 per semen coriandri album significatur verum quod inibi esset ita purum, et per saporem sicut placentae in melle, significatur bonum quod jucundum, sicut quod ex vero per jucundum factum bonum, etiam a, cp n. 8511 7 quibus 8 i quod homini 9 ideo 10 vivens 11 comederit 12 quia per illam significatur bonum quod Ecclesiae spiritualis: bonum enim illud est a Domino, et inde Dominus est in bono, et est ipsum bonum; quod significetur quod bonum illud eis appropriabitur, et faciet vitam illorum, constat ex eo, quod bonum sit quod facit vitam coeli, nam quod facit et dein nutrit et sustentat hanc vitam est bonum et verum a Domino, appropriatio ut fiat vitae