8453. `Et obtexit castra': quod significet quod impleverit hominis naturale, constat ex significatione `obtegere' quod sit implere, et ex significatione `castrorum' quod sint bona et vera, de qua n. 8193, 8196, hic naturale, quod est continens, nam naturale continet bona et vera, et absque illis non est naturale vivum, nec bonum et verum externi seu naturalis hominis absque naturali sunt aliquid; inde est quod `castra,' quia significant vera et bona, etiam significent (x)naturale in quo illa sunt.