8450. Vers. 13-15. Et factum in vespera, et ascendit selav, et obtexit castra; et in matuta fuit positio roris circum castra. Et desiit positio roris, et ecce super facies deserti minutum rotundum, minutum sicut pruina super terra. Et viderunt filii Israelis, et dixerunt vir ad fratrem suum, Man hoc? quia non sciverunt quid hoc; et dixit Moscheh ad illos, Hoc panis quem dedit Jehovah vobis ad edendum. `Et factum in vespera' significat finem status: `et ascendit selav' significat jucundum naturale per quod bonum: `et obtexit castra' significat quod impleverit hominis naturale: `et in matuta' significat principium status novi: `fuit positio roris circum castra' significat verum pacis adjungens se: `et {1}ascendit positio roris' significat veri insinuationem: `et ecce super facies deserti' significat novum voluntarium: `minutum rotundum' significat bonum veri in prima formatione: `minutum sicut pruina super terra' significat verum in forma boni consistens et fluens: `et viderunt filii Israelis' significat apperceptionem: `et dixerunt vir ad fratrem suum' significat obstupescentiam: `(x)Man hoc? quia non sciverunt quid hoc' significat ex non cognito: `et dixit Moscheh ad illos' significat informationem per verum a Divino: `Hoc panis quem dedit Jehovah vobis ad edendum' significat quod hoc bonum quod appropriabitur et faciet vitam illorum, in supremo sensu quod hoc {2} Dominus in vobis. @1 d desiit i ascendit cp p. 3, note 1, which reads: descendit altered to ascendit then d, i and d desiit i desiit again. cp n. 8450, 8456$ @2 i and d sit$