8441. `Et fuit ut loqui Aharon ad omnem coetum Israelis': quod significet instructionem a Divino per influxum, constat ex significatione `loqui' cum a Divino per verum mediate a Domino procedens, quod repraesentatur per `Aharonem,' quod sit instructio per influxum, nam Divinus influxus apud hominem est in verum quo instructus est; quod `loqui' sit influxus, videatur n. 2951, 5481, 5797, 7270, 8128, et quod sit instructio, n. 7225, 7241; et ex repraesentatione `Aharonis' quod sit verum mediate a Domino procedens, de qua n. 7009, 7382.