Arcana Coelestia (Elliott) n. 8436

Previous Number Next Number See English 

8436. Vers. 9-12. Et dixit Moscheh ad Aharonem', Dic ad omnem coetum filiorum Israelis, Appropinquate coram Jehovah, quia audivit murmurationes vestras. Et fuit ut loqui Aharon ad omnem coetum filiorum Israelis, et respexerunt ad desertum, et ecce gloria Jehovae visa in nube. Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo, Audivi murmurationes filiorum Israelis; loquere ad illos, dicendo, Inter vesperas comedetis carnem, et in matuta satiabimini pane, et cognoscetis quod Ego Jehovah Deus vester. `Et dixit Moscheh ad Aharonem' significat influxum veri Divini immediate a Domino procedentis per verum Divinum quod mediate: `Dic ad omnem coetum filiorum Israelis' significat instructionem: `Appropinquate coram Jehovah' significat statum receptionis et applicationem ad illum: `quia audivit murmurationes vestras' significat propter indolentiam in tentatione ut opem ferat: `et fuit ut loqui Aharon ad omnem coetum Israelis' significat instructionem a Divino per influxum: `et respexerunt ad desertum' significat recordationem status tentationis in quo fuerunt: `et ecce gloria Jehovae visa in nube' significat praesentiam Domini in vero accommodato ad apperceptionem: `et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo' significat verum quod a Divino Domini procedit, in quo praesentia Domini: `Audivi murmurationes filiorum Israelis' significat quod cessaturae querimoniae quae ex tentatione: `loquere ad illos, dicendo' significat informationem per influxum: `Inter vesperas comedetis carnem' significat in fine status appropriabitur bonum per jucundum: `et in matuta satiabimini pane' significat quod in principio status novi habebitur bonum quantum recipere possent: `et cognoscetis quod Ego, Jehovah' significat ut sciant quod Dominus solus Deus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church