Arcana Coelestia (Elliott) n. 8431

Previous Number Next Number See English 

8431. `In dare Jehovam vobis in vespera carnem ad edendum': quod significet quod in fine status bonum appropriabitur per jucundum, constat ex significatione `vesperae' quod sit finis status, de qua supra n. 8426, ex significatione `carnis' quod sit proprium vivificatum, seu proprium caeleste quod homini a Domino, ita bonum amoris, de qua n. 148, 149, 780, 3813, 7850, 8409 princ., hic autem bonum fidei, quia erat caro avis seu volatilis quod vocatur `selav'; per `volatile' enim significatur spirituale seu quod fidei est, inde per carnem ejus tale bonum, hic {1} bonum naturalis hominis, {2}seu jucundum; sciendum quod per `mannam' significetur bonum interni seu spiritualis hominis, at per `selav' bonum externi seu naturalis hominis, {3}quod vocatur jucundum; quod illa significentur, constat ex eo quod manna data tempore matutino, selav autem tempore vespertino, et per illud quod datum est tempore matutino, significatur bonum spirituale, et quod datum tempore vespertino, significatur bonum naturale seu jucundum; nam status mane in altera vita est cum bonum spirituale seu {4}interni hominis in claro est, ac bonum naturale seu externi hominis in obscuro, at status vesperae est cum bonum naturale seu externi hominis in claro est, ac bonum spirituale seu interni hominis in obscuro; succedunt {5}etiam sic vices, ob causam ut perficiatur homo {6}, imprimis ut approprietur ei bonum, quod fit in statu vesperae per jucundum. @1 i est$ @2 hoc est,$ @3 seu$ @4 internum est in claro, at status vesperae cum est in obscuro, et bonum naturale in claro$ @5 enim$ @6 i ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church