8429. `Contra Jehovam, et nos quid quod murmuretis contra nos?' quod significet quod illae fuerint contra Divinum, non contra illos qui Id repraesentabant, constat ex eo quod `Jehovah' sit Divinum, hic Divinum Verum, quod Moscheh et Aharon repraesentabant, et ex significatione `murmurare' quod sit querimonia, ut nunc supra n. 8428; et quia dicitur quod murmuraverint contra Jehovam, et non contra Moschen et Aharonem, significatur quod contra Divinum Verum, quod per Moschen et Aharonem repraesentatur, n. 8425, et non contra illos qui repraesentant; quare etiam dicitur in versu sequente, `Nos quid? non contra nos murmurationes vestrae'; nam persona quae Divinum repraesentat respective non est aliquid; praeterea qui {1}murmurant contra personam quae repraesentat, cum ex Divino loquitur, non contra personam sed contra Divinum {1}murmurant. @1 murmurat$